|
Gaudeamus igitur, juvenes dum sumus;
gaudeamus igitur, juvenes dum sumus,
Post jucundam juventutem, post molestam senectatum
nos habebit humus, nos habebit humus!
Ubi sunt qui ante nos in mundo fuere?
Ubi sunt qui ante nos in mundo fuere?
Vadite ad superos, transite ad inferos,
ubi jam fuere, ubi jam fuere.
Vita nostra brevis est, brevi finietur,
vita nostra brevis est, brevi finietur,
venit mors velociter, rapit nos atrociter,
nemini parcetur, nemini parcetur.
Vivat academia, vivant professores,
vivat academia, vivant professores,
vivat membrum quodlibet, vivant membra quaelibet,
semper sint in flore, semper sint in flore!
Vivant omnes virgines faciles, formosae,
vivant omnes virgines faciles, formosae,
Vivant et mulieres, tenerae, amabiles,
bonae, laboriosae, bonae, laboriosae!
Vivat et respublica et qui illam regit,
vivat et respublica et qui illam regit,
vivat nostra civitas, maecenatum caritas,
quae nos hic protegit, quae nos hic protegit!
Pereat tristitia, pereant osores,
pereat tristitia, pereant osores,
pereat diabolus, quivis antiburschius,
atque irrisores, atque irrisores!
|